

Liber Job*
Caput 2: Versus 6
Ecce in manu tua est.Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, saeviendo pervenit.Ecce in manu tua.Sinit nos tentari, ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit.